- AXIUS
- AXIUSfluv. Paphlagonum per Mygdoniam fluens. Plin. l. 4. c. 10. Herodot. l. 6. Labitur in sinum thermaicum, efficit pecudem nigram, quae ex eo potavit, diversâ ab Haliacmone, vicino amne naturâ, qui velleris nitorem potae ex se pecudi affert. Hesych. Α῎ξιος, ποταμός Παιονίας. Strabo. l. 7. ὁ μὲν Α῎ξιος θολερός ἐςτιν. Quaerit ibi Geographus, uti solet, de Homeri loco, ubi est huiusce fluv. Mentio: erat cnim ille locus le lectionis ancipitis, varieque a veteribus Criticis lectus, expositusque. Homer. Il. ss. v. 848.Αὐτὰρ Πυραίχμης ἄγε Παίονας ἀγκυλοτόξουςΤγλόθεν ἐξ Α᾿μυδῶνος, ἀπ᾿ Α᾿ξίου εὐρὺ ῥεοντος,Α᾿ξίου, οὗ κάλλιςτον ὕδωρ ἐπικίδναται αἰα.Quorum versuum, quum haec sit sententia, ut dicatur Axii aqua limpidissima, ac qulcherrima, vereres Critici, qui scirent aquam cius esse turbidam, voce Atae intelligi voluerunt, non terram, sed sontem quendam sic nuncupatum, qui Axium ingreditur, cuius fontis etiam Antimachus, in Thebaide, fecerat mentionem teste Stephanô, ut sit haec sententia, Amydonem urbem esse ad Axium sitam, ubi est fons Aea: atque ita Scholiasta Homeri locum illum interpretantur. Strabo vero non tantum interpretationem vulgatam reqrehendit, sed et lectionem. Nam cum vulgo legeretur.Α᾿ξίου οὗ κάλλιςτον ὅδωρ ἐπικίδνκται αἶαν,,Vel ---- ἐπικίδναται ἆια. ipse emendabat,Α᾿ξίου, ᾧ κάλλιςτον ὕδωρ ἐπικίδναται Αἴης.Vide Eustath. ad locum. Nic. Lloydius hic fluv. ex Scardo monte ortus, per Pelagoniam et Mygdoniam labitur, dein auctus Erigonô, aliisque fluviis in sinum Thermaicum cadit, inter Theslalonicam et Pellam. Baudrand.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.